# De Civitate Dei 9.1.16-17

Augustine, De Civitate Dei, 9.1.16 to 9.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/9.1.16

[XIII] Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones medios posuit, de loco nulla est controuersia; inter sublimem quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur. Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem ad modum uel aliena esse a daemonibus ostendantur, uel sic eis distribuantur, ut medietas uidetur exposcere. Sed ab eis aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum medium nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt arbusta uel pecora, quae sunt sensus uel rationis expertia, recte possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia namque uiuentia aut in aeternum uiuunt, aut finiunt morte quod uiuunt. Iam uero iste tempore aeternos daemone s dixit. Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed in alterutram partem uel resiliunt uel recumbunt. Quia ergo his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt, acceptis ex utraque parte singulis mediabuntur. Ac per hoc quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum ad complendam medietatem suam, quod de infimis habeant, nisi miseriam. Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum uel beata aeternitas uel aeterna beatitudo; hominum uero infimorum uel miseria mortalis uel mortalitas misera; daemonum autem mediorum uel misera aeternitas uel aeterna miseria. Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit, non eos medios, sicut promittebat, ostendit; quoniam tria dixit eos habere nobis cum, quod genere animalia, quod mente rationalia, quod animo passiua sunt; cum diis autem unum, quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria. Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis, tria cum infimis? Quis non uideat relicta medietate quantum inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi medii possunt ita inueniri, ut unum habeant proprium, quod est corpus aerium, sicut et illi de summis atque infimis singula propria, dii corpus aetherium hominesque terrenum; duo uero communia sint omnibus, quod genere sunt animalia et mente rationalia. Nam et ipse cum de diis et hominibus loqueretur: "Habetis, inquit, bina animalia", et non solent isti deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod sunt animo passiua et tempore aeterna; quorum habent unum cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima deprimatur. Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas uel aeterna miseria. Qui enim ait "animo passiua", etiam "misera" dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia prouidentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita temeritate regitur mundus, numquam esset istorum aeterna miseria, nisi esset magna malitia.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
