# De Civitate Dei 9.1.22

Augustine, De Civitate Dei, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/9.1.22

[XVI] Non enim uerum est, quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: "Nullus Deus miscetur homini"; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum. Aut si et contrectari miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones possunt, diis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur, contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum, ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem nos uerum Deum dicimus, sic a Platone praedicari asseuerat, quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani quauis oratione uel modice conprehendi; uix autem sapientibus uiris, cum se uigore animi quantum licuit a corpore remouerunt, intellectum huius Dei, id quoque interdum uelut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare. Si ergo supra omnia uere summus Deus intellegibili et ineffabili quadam praesentia, etsi interdum, etsi tamquam rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicans, adest tamen sapientium mentibus, cum se quantum licuit a corpore remouerunt, nec ab eis contaminari potest: quid est quod isti dii propterea constituuntur longe in sublimi loco, ne contrectatione contaminentur humana? Quasi uero aliud corpora illa aetheria quam uidere sufficiat, quorum luce terra, quantum sufficit, inlustratur. Porro si non contaminantur sidera, cum uidentur, quos deos omnes uisibiles dicit: nec daemones hominum contaminantur aspectu, quamuis de proximo uideantur. An forte uocibus humanis contaminarentur, qui acie non contaminantur oculorum, et ideo daemones medios habent, per quos eis uoces hominum nuntientur, a quibus longe absunt, ut incontaminatissimi perseuerent? Quid iam de ceteris sensibus dicam? Non enim olfaciendo contaminari uel dii possent, si adessent, uel cum adsunt daemones possunt uiuorum corporum uaporibus humanorum, si tantis sacrificiorum cadauerinis non contaminantur nidoribus. In gustandi autem sensu nulla necessitate reficiendae mortalitatis urgentur, ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant. Tactus uero in potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu contrectatio dicta uideatur, hactenus tamen, si uellent, miscerentur hominibus, ut uiderent et uiderentur, audirent et audirentur. Tangendi autem quae necessitas? Nam neque homines id concupiscere auderent, cum deorum uel daemonum bonorum conspectu uel conloquio fruerentur; et si in tantum curiositas progrederetur, ut uellent: quonam pacto quispiam posset inuitum tangere deum uel daemonem, qui nisi captum non potest passerem?

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
