# De Civitate Dei 9.1.29-30

Augustine, De Civitate Dei, 9.1.29 to 9.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/9.1.29

[XXII] His igitur angelis bonis omnis corporalium temporaliumque rerum scientia, qua inflantur daemones, uilis est; non quod earum ignari sint, sed quod illis Dei, qua sanctificantur, caritas cara est, prae cuius non tantum incorporali, uerum etiam incommutabili et ineffabili pulchritudine, cuius sancto amore inardescunt, omnia, quae infra sunt et, quod illud est, non sunt seque ipsos inter illa contemnunt, ut ex toto, quod boni sunt, eo bono, ex quo boni sunt, perfruantur. Et ideo certius etiam temporalia et mutabilia ista nouerunt, quia eorum principales causas in Verbo Dei conspiciunt, per quod factus est mundus; quibus causis quaedam probantur, quaedam reprobantur, cuncta ordinantur. Daemones autem non aeternas temporum causas et quodam modo cardinales in Dei sapientia contemplantur, sed quorundam signorum nobis occultorum maiore experientia multo plura quam homines futura prospiciunt; dispositiones quoque suas aliquando praenuntiant. Denique saepe isti, numquam illi omnino falluntur. Aliud est enim temporalibus temporalia et mutabilibus mutabilia coniectare eisque temporalem et mutabilem modum suae uoluntatis et facultatis inserere, quod daemonibus certa ratione permissum est; aliud autem in aeternis atque incommutabilibus Dei legibus, quae in eius sapientia uiuunt, mutationes temporum praeuidere Deique uoluntatem, quae tam certissima quam potentissima est omnium, spiritus eius participatione cognoscere; quod sanctis angelis recta discretione donatum est. Itaque non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Bonum autem, quo beati sunt, Deus illis est, a quo creati sunt. Illius quippe indeclinabiliter participatione et contemplatione perfruuntur. [XXIII] Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum auctor et magister Plato: dicant quod uolunt; non enim cum eis de uerborum controuersia laborandum est. Si enim sic inmortales, ut tamen a summo Deo factos, et si non per se ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt: hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent. Hanc autem Platonicorum esse sententiam, siue omnium siue meliorum, in eorum litteris inueniri potest. Nam et de ipso nomine, quod huius modi inmortalem beatamque creaturam deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio est, quia et in nostris sacris litteris legitur: Deus deorum dominus locutus est, et alibi: Confitemini deo deorum, et alibi: Rex magnus super omnes deos. Illud autem ubi scriptum est: Terribilis est super omnes deos, cur dictum sit, deinceps ostenditur. Sequitur enim: Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit. Super omnes ergo deos dixit, sed gentium, id est quos gentes pro diis habent, quae sunt daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore Domino dicebant: Venisti perdere nos? Illud uero, ubi dicitur: Deus deorum, non potest intellegi deus daemoniorum; et rex magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus super omnia daemonia. Sed homines quoque in populo Dei eadem scriptura deos appellat. Ego, inquit, dixi, dii estis et filii Excelsi omnes. Potest itaque intellegi horum deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super omnes deos.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
