# De Civitate Dei 9.1.3-4

Augustine, De Civitate Dei, 9.1.3 to 9.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/9.1.3

[III] Quae igitur est differentia daemonum bonorum et malorum? Quando quidem Platonicus Apuleius de his uniuersaliter disserens et tam multa loquens de aeriis eorum corporibus de uirtutibus tacuit animorum, quibus essent praediti, si essent boni. Tacuit ergo beatitudinis causam, indicium uero miseriae tacere non potuit, confitens eorum mentem, qua rationales esse perhibuit,non saltem inbutam munitamque uirtute passionibus animi inrationabilibus nequaquam cedere, sed ipsam quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodam modo perturbationibus agitari. Verba namque eius de hac re ista sunt: "Ex hoc ferme daemonum numero, inquit, poetae solent haudquaquam procul a ueritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere; hos prosperare et euehere, illos contra aduersari et adfligere; igitur et misereri et indignari, et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant." Num est in his uerbis ulla dubitatio, quod non animorum aliquas inferiores partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus rationalia sunt animalia, uelut procellosum salum dixit passionum tempestate turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus comparandi sint, qui huius modi perturbationibus animorum, a quibus humana non est inmunis infirmitas, etiam cum eas huius uitae condicione patiuntur, mente inperturbata resistunt, non eis cedentes ad aliquid adprobandum uel perpetrandum, quod exorbitet ab itinere sapientiae et lege iustitiae; sed stultis mortalibus et iniustis non corporibus, sed moribus similes (ut non dicam deteriores, eo quo uetustiores et debita poena insanabiles) ipsius quoque mentis, ut iste appellauit, salo fluctuant, nec in ueritate atque uirtute, qua turbulentis et prauis affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt. [IV] Duae sunt sententiae philosophorum de his animi motibus, quae Graeci *pa/qh, nostri autem quidam, sicut Cicero, perturbationes, quidam in affectiones uel affectus, quidam uero, sicut iste, de Graeco expressius passiones uocant. Has ergo perturbationes siue affectiones siue passiones quidam philosophi dicunt etiam in sapientem cadere, sed moderatas rationique subiectas, ut eis leges quodam modo, quibus ad necessarium redigantur modum, dominatio mentis inponat. Hoc qui sentiunt, Platonici sunt siue Aristotelici, cum Aristoteles discipulus Platonis fuerit, qui sectam Peripateticam condidit. Aliis autem, sicut Stoicis, cadere ullas omnino huiusce modi passiones in sapientem non placet. Hos autem, id est Stoicos, Cicero in libris de finibus bonorum et malorum uerbis magis quam rebus aduersus Platonicos seu Peripateticos certare conuincit; quando quidem Stoici nolunt bona appellare, sed commoda corporis et externa, eo quod nullum bonum uolunt esse hominis praeter uirtutem, tamquam artem bene uiuendi, quae non nisi in animo est. Haec autem isti simpliciter et ex communi loquendi consuetudine appellant bona; sed in comparatione uirtutis, qua recte uiuitur, parua et exigua. Ex quo fit, ut ab utrisque quodlibet uocentur, seu bona seu commoda, pari tamen aestimatione pensentur, nec in hac quaestione Stoici delectentur nisi nouitate uerborum. Videtur ergo mihi etiam in hoc, ubi quaeritur utrum accidant sapienti passiones animi, an ab eis sit prorsus alienus, de uerbis eos potius quam de rebus facere controuersiam. Nam et ipsos nihil hinc aliud quam Platonicos et Peripateticos sentire existimo, quantum ad uim rerum adtinet, non ad uocabulorum sonum.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
