# De Civitate Dei 9.1.6-8

Augustine, De Civitate Dei, 9.1.6 to 9.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/9.1.6

Quae si ita sunt, aut nihil aut paene nihil distat inter Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passionibus et perturbationibus animorum; utrique enim mentem rationemque sapientis ab earum dominatione defendunt. Et ideo fortasse dicunt eas in sapientem non cadere Stoici, quia nequaquam eius sapientiam, qua utique sapiens est, ullo errore obnubilant aut labe subuertunt. Accidunt autem animo sapientis salua serenitate sapientiae propter illa, quae commoda uel incommoda appellant, quamuis ea nolint dicere bona uel mala. Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est uita ista salusque corporis: non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris etiam testimonio proderetur. Verum tamen et illam poterat permotionem pati, et fixam tenere mente sententiam, uitam illam salutemque corporis, quorum amissionem minabatur tempestatis inmanitas, non esse bona, quae illos quibus inessent facerent bonos, sicut facit iustitia. Quod autem aiunt ea nec bona appellanda esse, sed commoda: uerborum certamini, non rerum examini deputandum est. Quid enim interest, utrum aptius bona uocentur an commoda, dum tamen ne his priuetur non minus Stoicus quam Peripateticus pauescat et palleat, ea non aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo sane, si bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagitium uel facinus urgeantur, ut aliter ea retinere non possint, malle se dicunt haec amittere, quibus natura corporis salua et incolumis habetur, quam illa committere, quibus iustitia uiolatur. Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas perturbationes, etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se contra rationem praeualere permittit; quin Immo eis ipsa dominatur eisque non consentiendo et potius resistendo regnum uirtutis exercet. Talem describit etiam Vergilius Aenean, ubi ait: Mens inmota manet, lacrimae uoluuntur inanes. [V] Non est nunc necesse copiose ac diligenter ostendere, quid de istis passionibus doceat scriptura diuina, qua Christiana eruditio continetur. Deo quippe illa ipsam mentem subicit regendam et iuuandam mentique passiones ita moderandas atque frenandas, ut in usum iustitiae conuertantur. Denique in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est solere culpare; sed quanto honestius ille Stoicus misericordia perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. Longe melius et humanius et piorum sensibus accommodatius Cicero in Caesaris laude locutus est, ubi ait: "Nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est." Quid est autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro corde compassio, qua utique si possumus subuenire compellimur? Seruit autem motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia, ut iustitia conseruetur, siue cum indigenti tribuitur, siue cum ignoscitur paenitenti. Hanc Cicero locutor egregius non dubitauit appellare uirtutem, quam Stoicos inter uitia numerare non pudet, qui tamen, ut docuit liber Epicteti, nobilissimi Stoici, ex decretis Zenonis et Chrysippi, qui huius sectae primas habuerunt, huiusce modi passiones in animum sapientis admittunt, quem uitiis omnibus liberum uolunt. Vnde fit consequens, ut haec ipsa non putent uitia, quando sapienti sic accidunt, ut contra uirtutem mentis rationemque nihil possint, et una sit eademque sententia Peripateticorum uel etiam Platonicorum et ipsorum Stoicorum, sed, ut ait Tullius, uerbi controuersia iam diu torqueat homines Graeculos contentionis cupidiores quam ueritatis. Sed adhuc merito quaeri potest, utrum ad uitae praesentis pertineat infirmitatem etiam in quibusque bonis officiis huiusce modi perpeti affectus, sancti uero angeli et sine ira puniant, quos accipiunt aeterna Dei lege puniendos, et miseris sine miseriae compassione subueniant, et periclitantibus eis, quos diligunt, sine timore opitulentur; et tamen istarum nomina passionum consuetudine locutionis humanae etiam in eos usurpentur propter quandam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, sicut ipse Deus secundum scripturas irascitur, nec tamen ulla passione turbatur. Hoc enim uerbum uindictae usurpauit effectus, non illius turbulentus affectus.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
