# De Conflictu Vitiorum et Virtutum 1

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/1

CAPUT PRIMUM. Persecutionem etiam nune pios pati necesse est. Apostolica vox clamat per orbem, atque in procinctu fidei positis, ne securitate torpeant, dicit, Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Ecce quia Christianitas in suis principibus jam religiosa, jamque fidelis, est, desunt pic viventibus in Christo Jesu vincula, verbera, flagra, carceres, equulei, cruces, et si qna sunt diversorum genera tormentoruin: quomodo ergo verum erit quod per Apostolum sonuit, ut omnes pic viventes persecutionem patiantur? An forte pacis tempore nemo vult pie vivere in Christo Jesu, et ideo desunt ista? Quis huc vel desipiens dixcrit? In bac ergo Apostoli sententia, non specialis quorumdam, sed generalis omnium persecutio debct intelligi. Et quidem sunt multi intra sinum matris Ecclesiæ consutati, qui pie viventes in Christo, contumeliis afliciuntum, opprobriis. injuriis dtri ionibusque lacessuntur: istane est illa generalis persecutio, quam Apostolus omnes pie viventes pati descripsit? Non facile dixerim; cum sint quidam religiosi, quibus nemo pravorum audeat in faciem derogare. Alia ergo intelligenda est, quæ immanior et magis noxia est, quamque non mortalis I intorquet severitas, sed vitiorum gignit adversitas. Dnm enim contra humilitatem superbia, contra Domini timorom inanis gloria, contra vcram religionem simulatio, contra subjectionem pugnat contemptus, contra fraternam congratulationem invidia, contra dilectionem odium, contra libertatem justæ correptionis detractio, contra patientiam ira, contra mansuetudinem protervia, contra satisfactionem tumor, contra spirituale gaudium sæcularis vita, contra virtutis exercitium torpor vcl ignavia, contra firmam stabilitatem dissoluta vagatio, contra spei fiduciam desperatio, contra mundi contemptum cupiditas, contra misericordiam obduratio, contra innocentiam fraus et furtum, contra veritatem fallacia atque mendacium, contra ciborum parcimoniam ventris ingluvies, contra moderatum moerorem inepta lætitia, contra discretam taciturnitatem multiloquium, contra carnis integritatem immunditia atque luxuria, contra cordis munditiam spiritualis fornicatio, contra amorem patrine cælestis appetitus sæculi præsentis opponens semet immergit, quid aliud quam crudelis pie viventium persecutio adversus conglobatas virtutum acies desævit? O quam durus, o quam amarus est superbiæ congressus, quæ angelos de coelo projccit, homines de paradiso exterminavit I, cujus exercitus atque armorum conflictus vitia sunt, quæ breviter comprehensa tetigimus! Sed videamus quemadmodum castra coeli et inferni dimicent, arma Cbristi et diaboli collisa a decertent.

---

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml.
