# De Conflictu Vitiorum et Virtutum 14

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/14

CAPUT XIV. Instabilitatis obtentus solvitur. Dissoluta vagatio dicit, Si Deum esse ubique credis, cur unum singulariter locum, quo tanta mala perpetrantur, custodis, et non potius ad alia transis? Sed stabilitas firma respondet, Si ita est ut asseris, quia ubique Deum esse fateris: ergo nec iste locus deserendus est, quem fugere appetis; quia et in ipso Deus est. At, inquis, meliorem inquiro, meliorem invenio. Sed respondeo: Numquid meliorem, aut etiam talem invenis, qualem diabolum et hominem perdidisse cognoscis? Memor esto itaque, quia primus angelus de caelo ruit, et primus homo de paradiso expulsus ad aerumnam hujus sacculi pervenit (Gen. III, 23). Attende quia Lot exercitio malorum probatus, inter Sodomitas sanctus fuit: in monte vero securitate torpens, ebriatus cum filiabus peccavit (Id. XIX). Quod videlicet vagationis taedium adhuc alteram speciem reddit, dum quosdam etiam in uno loco perseverantes a spiritualibus retrahens, vel terrenis negotiis implicare, vel rebus vilissimis satagit occupare: contra dicta Apostoli perpetrans, qui ait, Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus, ut ei pla ceat cui se probavit (II Tim. II, 4); et rursum, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (1 Theat. v, 17,18).

---

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml.
