Latin
16.1 to 16.25
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 16.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVI. Avaritiæ mala. Paupertatis votum. Avaritiæ medicina. Cupiditas dicit, Valde sine culpa es, quod quædam habenda concupiscis:quia non multiplicari appelis, sedegere pertimescis, et quod male alius retinet, ipse melius expendis. Sed mundi contemptus respondet, Ista nec apud homines sæculares sine periculo vel offensione procurantur, quia quanlo quisque amplius babere coepit, tanto amplius habere concupiscit: filque ut inodum in concupiscendo non babeat, dum innumeris hujus sæculi curis deservire festinat: iit enim ail Scriptura, Avarus pecuniis non impletur (Eccle. v, 9). Quae nimirum quam sit detestanda, Paulus iudicat, dicens, Et avaritia, quas eat idolorum servitus (Colou. III, 5). Quam sit noxia, idem cxponens ait, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem ei in laqueum diaboli, et desideria multa et nociva. quæ mergunt homines in interitum et perditionem (I Tim. V! ,9). Quamsit detestanda, quidam sapiens denuntiat, cum dicit, Avaro nihil est scelestius (Eccli. x, 9). Quam sit noxia, Jacobus aperit dicens, Agite nunc divites. plorate ululantes in miseriis quæ adveniunt colUs. Divitiæ vestræ putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt: aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis (Jacobi v, 1-5). Sed nec Redemptor noster praeterire voluit cupiditatis malam quam noxium esset. Ait enim, Difficile qui pecunias habent, in regnum cælorum intrabunt (Matth. xix, 23). Et rursum: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum cælorum intrare (Marc. x, 25). Si igitur saccularibus viris ita est periculosa cupiditatis industria; quanto magis illis periculosior, qui habitu et conversatione jam saiculares esse. desierunt, qui totum quod vivunt, Domino esse devovcrunt: ad quos specialiter Redemptoris transeunt verba, quibus destrui possit morbus avaritiæ: Nélite, inquit, solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid operiamini: hcec enim omnia gentes inquirunt.