# De Conflictu Vitiorum et Virtutum 18

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/18

CAPUT XVIII. Mendacium per tacitas restrictionea non vitatur. Nec mendacii pæna. Furtum et fraus quanquam gradus habeant locutionis, unum est tamen quod dicunt. Furtum enim dicit, St aliena non tollis, ex proprio vel dives vel sufliciens esse non vales. Fraus dicit, Si cuncta qua tibi præliatus servanda commisit, illibata consignas. et nec modicum quid reservandum existimas; unde vel propriis utilitatibus consulis, vel amicis et commilitonibus places? Sed innocentia ad utraque respondet, Melius est pauperem et insufficientem esse, nullique ex dato placere, quam aliquem lædere furto vel fraude: qui cnim aliena quolibet modo injusie præripit, ipse sibi regni cœlestis aditum claudit. Uude et Prædicator egregius (a) quosdam redarguit dicens, Omnino delictum eat in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam faritis. et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui rcqnum Dei non possidebunt? Atque inter cætera stibjungit, Neque fures, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 7-10). v

---

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml.
