# De Conflictu Vitiorum et Virtutum 19

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/19

CAPUT XIX. Sequitur de eodem argumento,.Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt: tallacia autem fit ingenio, mendacium vero simplici verbo. Fallacia igitur dicit, ut ex multis unum proferamus, cum in non dando aliquem illudere quærit, Quid in petendo moras innectis' Non-habeo quod tibi tribuere possim: celans utique in corde qui I habet. vel quod sibi conservet, vel quod aliis si voluntas inest tribuat. Mendacium dicit,Omnino quod postulas non habeo: scilicet, non artificioso ingenio, sicut fallacia, sed simplici negationis verbo frustrans poscentem. Sed veritas ad utraque respondet, Nec.artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet decipere quemquam: quia quolibet modo mentiatur,0s quod mentitur, occidit animam (Sap. i, 11). Et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure (Apoc. xxi, 8).

---

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml.
