Latin
2
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Intentio recta, Superbia namque dicit, Certe multis, imo etiam pene omnibus melior es, verbo, scientia, divitiis, honoribus, et cunctis quæ vel carnalibus vel spiritualibus suppetunt charismatibus. Cunctos ergo despice, cunctis temetipsum superiorem attende. Sed humilitas vera respondet, Memento quia pulvis es (Gen. III, 19), quia cinis es, quia putredo et vermis es, quique si aliquid es, nisi tanto te humilies quanto magnus es (Ecc/i. III, 20), perdis ornnino quod es. Numquid tu altior es quam primus angelus? numquid tu splendidier in terra, quam Lucifer in cœlo? Quod si ille de tanta sublimitate per superbiam eccidit; quomodo Iu ad tantam celsitudinem superbieus de irnis conscendes, qui illa, quamdiu hic vivis, conditione tencris, de qua per quemdam sapientem dicitur, Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhubitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15)? Quam densissimis putamus in terra superbiæ tenebris lutum involvi, si potuit in cudo stella quæ mane oriebatur lucis suæ globos amitte re (Isai. xiv, 12)? Audi ergo potius Lucem veritatis dicentem. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ (Joan. VIII, 12). In quo autem esset sequenda, alibi præmonuit, dicens, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. xi, 29). Audi, tumor superhiæ, andi dicentem adhuc humilitatis magistrum: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. xiv, il). Et illud, Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXYI, 2)? Audi quid etiam de illo Apostolus dicat, qui te ad hæc sectanda invitat. Ait enim, Qui cum in forma Dei esset, non ra. pinam arbitratus eat esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum jactus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factu. obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6,8). Si igitur tanta humilitate se deprimit divina majestas, super. . bire in aliquo debet humana fragilitas?