Latin
24
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 24
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIV. Contra luxuriam. Luxuria dicit. Cur te in voluptate tua modo non dilatas, cum quid te sequatur ignoras? . Acceptum ergo tempus in desideriis perdEre non debes: quia quam citius pertranseat, nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset. Sed castitas illibata respondet, Nolo ignorare te fingas, quid post hanc vitam recipias. Si enim pie et caste vixerii, sine fine gaudebis: si vcro impie et luxuriose, æternis inceudiis subjacebis. Inde autem castius inagis vivero debes, unde qnam citius tempus acceptum pertranseat ignorare te dicis. Quodque in exordio generis humani ad hoc masculum et feminam Deum creasse profiteris, ut mutuis se amplexibus miscere deberent; omnino verissime dicis. Sed quia nubendi licentia quibusdam tribuitur, hoc est, qui virginitatem vel castimoniam vidualem nequaquam professi sunt; quibusdam autem non tribuitur, id est, qui virgines vel continentes esse decreverunt; fornicatio vero nulli impune conceditur, non attendis. An ut Contemnendum putas, quod Apostolus lubricis dicit, Fugite fornicationem, fratres: quodcumque enim peccatum fecerit homo, extra corpus est; qni autem fornicatur, in corp. . suum peccat? Quod si hoc parvipendendurn existimas, audi quod postea in sempiternum deplores et gemas: Neque adulteri, inquit, neque fornicarii, neque musculorum concubitores regnum Dri possidebunt. I bid. ,XVIII, 9). quam parva est concubitus hora, qua perditur vita æterna 3! Quod ergo emolumentum affert corpori, quodvc tribuit lucrum, quod tam cito ducit anima m ad tartarum?