Latin
26
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 26
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVI. Beatæ vitœ felicitas. Amor praetentis sæculi dicit, Quid pulchrius, quid honestius, quid venustius, quidve potest esse delectabilius, quam quod in præsenti vita quotidie cernimus? quam mirabilis cæli camera in aere jucundo, in lumine solis, in augmento lunæ atque defectu, in varietate stellarum et cursu! quam oblectabilis terra in nemorum floribus, in fluctuum suavitatibus, in pratorum rivulorumque amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus, in vinearum foliis et botrionibus plenis palmitibus, in silvarum umbris et planis exitibus, in equorHm et canum cursibus, in cervorum et caprearum saltibus, in accipitrum volatibus, in pavonum, columbarum, turturumque pennis et collis, in domorum pictis muris et laquearibus, in organorum omniumque musicorum tinnulis cantibus, in mulierum venustis aspectibus, earumque superciliis et crinibus, oculis et genis, guuure et labiis, naso et manibus, atque extrinsecus adhibitis auro et gemmis distinctis monilibus, et si qua suut alia quae modo non recolit sensus! Sed amor patriae coelestis respondet, Si te ista delectant quae sub cœlo sunt, SI carcer ita pulcher est; patria, civitas et domusqualis est? Si talia sunt quæ colunt peregrini; qualia sunt quæ possident filii? Si mortales et iniseri in hac vita taliter sunt remunerati; immortales et beati qualiter sunt in illa vita ditati? Quapropter recedat amor praesentis saeculi, in quo nullus ita nascitur, ut non moriatur: et succedat amor futuri sæculi, in quo sic omnes vivificantur, ut deinceps non moriantur: ubi nulla adversitas turbat, nulla necessitas angustat, nulla molestia inquietat, sed perennis lætitia regnat. Si quaeris, quid ibi sit, ubi talis et tanta beatitudo persistit: aliter dici non potest nisi, Quidquid boni est, ibi est; et quidquid mali est, nunquam ibi est. Quod, inquis, illud bonumest? Quid me interrogas? A propbeta et Apostolo delinitum est: Quod oculus, inquiunt, non vidit, et auris non audivit, nec in cor kominis ascendit, quœ præparavit Deus his qui diligunt cum (Isai. LXIV, 4; I Cor. u, 9). Ad hanc felicitatem multis sæculi divitiis constipatus David anhelabat cum diceret, Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psa/. LXXII, 25)? Multis regalibus dapibus abundans dicebat, Sattabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Et rursum, Sitivit anima mea ad Deum virum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 5)? Rursumque, Heu me, quia incolatus meus prolongatus eat (Psal. CXIX, 5)! Hinc et Paulus, Cupio dissolvi, et esse cum Christo; multo enim melius (Philipp. 1, 23).