Latin
28
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVII. Diaboli inaudita tentatio. Cur permissa. Cujusdam relatione nuper cognovi quod dico. Vir quidam religiosus atque in monachico habitu constitutus, nostro nunc tempore antiqui hostis est inaudita tentatione pulsatus: ita ut idem malignus spiri. tus vestimentorum ejus particulas extra illum etiam compositas immunda colluvione erebrius foedaret; quae in tantum erat horrenda, fetida et noxia, ut pars vestium quam tetigisset, nulli deinceps esset usui apta, quanquam fuisset abluta. De quo cum interrogatus fuissem, cur omnipotens Deustalem versuto serpenti potestatem in eum dederit, respondi: Ut cordi. ejus immunditiam foris ostenderet; quod nunquam ill exteriori habitu fecisset, nisi interiorem omnino cum. pisset, scilicet aut infidelitate et blasphemia, aut certe inani et vana gloria. Sanies quippe intus in corde, foras per vestimenta manavit. Quem, quia longe positus erat, ego quidem non vidi; sed tamen, ut arbitror, hæc in illo vere prævidi. Quod si non est ita, numquid tamen factum putatur sine causa? Est propterea gestum, ut in eo munditiam cordis foeditas illa servaret, ne hane callidus hostis inanis gloriææ macula foedaret: sicutt Paulus, ne de magnitudine revelationum tumeret, stimulum carnis accepit (II Cor. XII, 7) Sit itaque horum quodlibet. Aut ceite si non fuerit, numquid tamen quod extremum positurus sum, verum nun erit? Verum est omnino, verum est quod dico: non esse colluvionem illam extrinsecus animæ noxiam, si ipsam servare studuerit intus cordis muudiliani.