# De Conflictu Vitiorum et Virtutum 29

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/29

CAPUT XXVIII. Perfectum esae quempiam posse in patria. Quis vere suis renuntiet. Quo sensu nemo propheta acceptus in patria. Regulœ Benediclinœ prœconium. Interea, sicut tu ipse iudicare curasti, audio quosdam apud vos dicere, non posse aliquem in patria suae nativitatis perfectum esse: illud in argumentum assumentes quod Dominus dixit, Nemojpropheta acceptus est in patria sua (Matlh. XIII, 57). Quos primo oportet ratione veritatis refelli; et sic demum qualiter intelligenda sit prolata sententia demonstrari. Audiant igitur patienter qui haec dicunt, quia dum sensum sacrae Scripture prudenter non considerant, pene omnes sanctos contemnunt. Si enim ita est ut asserunt: ergo quotquot ex Romanis conversi, apud Romanos degunt; quotquot ex Graecis, apud Græpcos; quotquot ex Italis, apud Italos; quotquot ex Iberis, apud Iberos; quotquot ex Germanicis, apud Gerlnanicos; quotquot ex Aquitanicis, apud Aquitanicos; quotquot ex Britannicis, apud Britannicos; quotquot ex Anglis, apud Anglos religiose vivunt, imperfecti erunt. Ecce Paulus et Antonius ex Thebæis, apud Thebæs perfecti sunt: ecce Hilarion ex Palæstins, apud Palæstinos perfectus est: ecce Macharius ex Ægyptiis, apud Ægyptios perfectus est: ecce Olirincus civitas, ex propriis civibus tota perfecta cst, ecce, ut ad (u) vicinos nostros veniamus, Protasius et Gervasius in propria hac Mediolanensi civitate propriaque domo manentes, ac per decem annos monachorum vitam exercentes, ita perfecti sunt ut martyres fierent. An forte sola vestra provincia extra hanc regulam erit excepta: ut non de propriis, sed tantum de extraneis habeat monachos? Satagendum igitur magis est, ut ubi quis fuerit, juxta perfectorum regulam vivat: non parentum. non propinquorum, non affinium illecebris, a via perfectionis declinet. Sic certe juxta Servatoris sententiam, patri matrique, fratribus, sororibus, uxoribus, filiis, domibus, agris et cunctis quæ possidet renuntiare valebit (Matth. xix, 29). Hoc autem dico non quo secessores, qui de regno ad regnum, de publico ad eremum transeunt, summa laude non ducam: sed quo illos etiam qui magis affectibus patriam fugiunt quam gressibus, felices atque perfectos ostendam.

---

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml.
