Latin
5
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPI1T V. Idem tractatur argumentum. inobedientia dicit, Quis es tu, ul pejoribus obtemperes, deterioribus famulatum exhibeas? Te magis quam illos decuerat imperare, qui tibi non possunt ingenio vel industria coxqnari. Obtempera igitur magis Donnini imperio, et non sit tibi cura de aliquo. Sed beata subjectio respondet, Si Domini obtemperandum est inperio, humano subdi necesse est magisterio. Ipse enim dicit, Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. x, 16). Ita, inquis, oportet; sed si talis qui imperat esset qualis debet esse 4: non est talis per quem Deus imperet. Sed Apostolus contra: Non eat potestas nisi a Deo. Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt 5. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, i, 2). Quales enim esse debeant hi qui imperant, non est a subditis discutiendum. Et quidem primis Ecclesiae pastoribus Dominus dicit. Scitis quia reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem exercent inter eos, benefici vocantur. Vos autem non sic, sed qui vult in vobis esse major, erit *omnium servus: sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam pro multi. redemptionem (Matth. xx, 25, 26,28). Sed tamen quia non omnes tales futuros prævidit, subjectorum omnium personas in discipulis aSsumens præmonuit, dicens, Super cathedram Moysi sederunt Scriba et Pharisœi: quœ dicunt vobis, facile; quœ autem faciunt, facere nolite. Imponunt enim in humeros hominum onera gravia et importabilia, digNo autem suo nolunt ea movere (Matth. XXIII 2-4).