Latin
7
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. Idem tractatur argumentum. Odium dicit, Absil til illum ames quem in omnibus contrariuin habes, qui tibi derogat, qui tibi insultat, qui te convici, exasperat. qui libi peccata tua iinproperat, qui te dictis, operibus atque honoribus semper prxire festinat: nisi enim libi invideret, nequaquam se tibi ita præferret. Sed vcra chariias respondet, Numquid quia quæ narras, odio habenda sunt in homine, prol tcrea non est amanda Dei iinago in homine? Sicut, Christus, qui in eruce positus inimicos suos dilexit, ante crucis tormentum admonuit, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est (Matth. v, 44,45). Et sicut per Salomonem ei Apostolum dicitur: Si esurierit tnimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Prov. xxv, 2i; Rom. xn, 20). Cui sententiæ idem apostolus ex proprio subjunxit, dicens, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21). Quo contra de bis qui fratres odisse noscuntur, per Joannem dicitur, Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quia omnis homicida non habet vitam œternam in sometipso manentem. Et rursum: Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et in tenebris est usque adhuc, et nescit quo eat; quoniam tenebrœ obcœcaverunt oculos ejus (I Joan. III, 15; II, 11). Al inquis, Sufficit mibi quod amantes me diligo. Sed Dominus e contra, Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt (Matth. V, 46)? Quid tu quoque ad hæc nbjiccre vales? Cette qui odit fratrem suum, manet in morte: ct qui diligit, in Dco manet, ct peus in eo (I Joan. iv, 16). Omnem c:go amaritudinem fellis evome, et quoquo pacto valueris, charitatis dulcedinem sume. Nihil enim suavius, nihil illa beatius. Deus, inquit Joannes, charitas est (Ibid. ,8). Et egregius 1 Prædicator, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v, 5). Unde nec immerito delictorum facinora Ungere dicitur, sicut scriptum cst: Universa delicta operit charitas (Prov. x, 12).