# De Conflictu Vitiorum et Virtutum 8

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/8

CAl'UT VIII. Mala proximi corripienda. Sed discrete. Detractio dicit,.Quis potest sustinere, quis silentio tegcre, quanta ille vel ille prava committit, nisi forte qui consentit? Sed libertas justae correptionis respondet, Nee tacenda sunt mala proximi, ncc consentienda; sed charitate fratcrua in faciem proximus est redarguendus, non aute i. occulte detrahencius. Quod si objicimur, idcirco fratrem coram oculis incrcpare nulle, ne exasperatus non correptione probelat, sed magis cx correptione scandalum sumat: oct urrit Scriptura divina, ct tersa vice hoc magis scandalum esse denuntiat, dicens, Sedens adversus fratrem iuum detrahebas, et adversus filium matris tuœ ponebas scandalum. Magis enim scandalum sumit, qui se detrahentem intelligit, quam qui corripientem sustinet. Et quia nonnunquam errata delinquentium ad tempus silentio legenda sunt, ut aptiori tempore corrigantur: propterea subjungitur, Hœc fecisti, et tacui. Ne autem ex hoc discreto silentio detractores sibi applauderent, qui dum semper occulte derogaro malunt, nunquam in apertam increpationem prosiliunt: adhuc subinfertur, Existimasti inique quod ero tui similis: ac si dicerciur, Iniquum est cogitare, ut mdc detractori similis appaream; nnde ad tempus. reticens nee derogans, locum aperte correptionis exspecto. Unde et protinus subditur, Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 20, 21): veluti diceretur, Non iu occullo, ut est tua consuetudo, sed in aperto, ut est mea sollicitudo, aptum rompiendi tempus exspectans, peccatorem arguam, et ejus delicta contra faciem ejus statuam. At, inquis, non odi, ded amo, quem ita in absconditis dijudicans reprehendo. Imo magis binc odisti et nondiligis, unde detrahis ct non corripis. Quam sit autem detestanda detractio proximi, plerisque in locis eloquia divina testantur: uude est illud, Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. c, 5); et illud, Qui detrahit fratri, detrahit lcgi,Jacobi IV, 11); illudque, Qui detrahit fratri, eradicabitur: necnon et, illud apostoli Pauli, Videte ne dum invicem mordetis, ab invicem consumamini Galat. v, 45).

---

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml.
