# De Conflictu Vitiorum et Virtutum 9.1-26

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, 9.1 to 9.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/9.1

CAPUT IX. Oratio ne fiat lœso proximo nec pacato. Modo tamen ira ejus non sit sine causa. In eoa quorum eat Dei injurias vindicare. Ira dicit, Quæ erga te aguntur, æquanimiter ferri non possunt; hæc imo tolerare peccatum est: quia et si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulantur. Sed patientia respondet, Si passio Redemptoris ad mentem reducitur, nibil tam durum, qnod non æquo animo toleretur. Christus enim, ut ait Petrus, passus eat pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petre n, 21). Ipse autem dicit, Si patremfamilias Beelzebub vocuverunt, quanto magis domesticos ejus? Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Matth. x, 24; Joan. xv, 20). Sed quanta sunt, in comparatione passionum illius, quæ patimur? (a) Ille euim opprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit: et nos miseri ad nostram confusionem uno sermone fatigamur, uno verbo dejicimur. Et quid agimus de eo quod dicitur, Si non compatimur, uae conregnabimus (11 Tim. II, 12)? Quapropter retundendi sunt iræ stimuli, et ejus metucnda damnatio. Unde scriptum legimus: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dicerit fratri suo, Racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit, Fatue, reus exit gehennœ ignis. Ubi tamen remedium iuvcnitur 1 ex eo quod hubditur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliarifratri tuo, et tunc vemens offeres munus tuum (Matth. v, 22-24). Ac si aperte diceretur, Nec in corde tacitam precem effundas, nisi prius ofiensum proximum satisfaciendo ad lenitatis mansuetudinem perducas. Munus enim nostrum est oratio nostra, altare vero nostrum est cor. Ille autem qui hoc facere, quoties inter duos ira sine causa fuerit excitata, studuorit: præmissam damnationem nequaquam incurrit.

---

Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml.
