Latin
Book 1
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si hoc euangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, fecit ad intellegendum difficile, numquid non alii generaliter id ipsum ita complexi sunt, ut de utroque possit intellegi? nam secundum Marcum sic scriptum est: quicumque dimiserit uxorem suam et alteram xerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur; secundum Lucam sic: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a uiro ducit. moechatur. qui ergo nos sumus, ut dicamus: est, qui moechatur uxore sua dimissa alteram ducens, et est, qui hoc faciens non moechatur, cum euangelium dicat omnem moechari qui hoc facit? proinde' si quicumque hoc fecerit, id est omnis, qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur, sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui praeter causam fornicationis et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem; hoc est enim: quicumque dimiserit, hoc est: omnis qui dimittit.