Latin
Book 1
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca si dimittere infidelem coniugem non liceret, hoc fieri dominus prohiberet neque id apostolus prohibens diceret: ego dico, non dominus. nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a coniuge separari, quanto magis in coniuge mentis fornicatio detestanda est, id est infidelitatis, de qua scriptum est: quoniam ecce qui se longe faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te! Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes offensi homines ipsam doctrinam salutis, qua inlicita prohibentur, exhorreant ac sic peiores atque perituri in eadem infidelitate remaneant, intercedit apostolus et monendo fieri uetat, quod ita licitum est, ut non expediat. sic enim recedere ab infidelibus uxoribus uel maritis fideles uiri uel feminae non prohibentur a domino, ut neque iubeantur. nam si dimittere tales coniuges iuberentur, nullus locus esset consilio monentis apostoli, ne hoc fieret. nullo modo enim quod dominus iubet, seruus bonus fieri prohiberet.