# De Conjugiis Adulterinis 1.23

Augustine, De Conjugiis Adulterinis, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.23

Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici: si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit, quoniam illud non solum utrumque pariter licet — unde ad nihil horum praecepto domini quisque conpellitur — sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius, unde ad id, quod amplius expedit, consilio apostoli quicumque potest capere prouocatur. hoc autem ubi de dimittendo uel non dimittendo infideli coniugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per iustitiam, quae coram domino est, et ideo nihil horum dominus prohibet; sed.non utrumque expedit propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit apostolus prohibet dante sibi domino liberum prohibendi locum, quia neque id, quod monet apostolus, prohibet dominus neque id, quod prohibet apostolus, iubet dominus. quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem domini apostolus aliquid moneret neque contra iussionem aliquid prohiberet. proinde in his duabus causis, una de nubendo uel non nubendo, altera de infideli coniuge dimittendo uel non dimittendo, aliquid simile est in uerbis apostoli, aliquid dissimile. simile quidem illudquod et ibi dicit: praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et hic dicit: ego dico, non dominus. quale est enim 'praeceptum domini non habeo\\ tale est (non dicit dominus'; et quale est 'consilium do\\ tale est (e god i co), illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius, quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud; at uero de coniuge infideli dimittendo uel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet: qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit, sed dici oportet: non dimittat, quia etsi licet, non expedit. sic ergo possumus dicere melius esse infidelem coniugem non dimittere, quamuis liceat et dimittere, quemadmodum recte dicimus melius esse, quod et licet et expedit quam id, quod licet nec expedit.

---

Augustine, De Conjugiis Adulterinis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa036/stoa0040.stoa036.opp-lat1.xml.
