Latin
Book 2
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero si maritum relinquat uxor uel maritus uxorem non causa fornicationis, sed potius continentiae sitque incontinens, cui repudium propter hoc datur, quaero utrum non erit adulter uel adultera, si alteri copuletur. si (non erit' [ut] dicitur, domino contradicitur, cuius haec uerba sunt: dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. ego autem dico, quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat. ecce dimissa est,, non dimisit et quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen adulter adulteram duxit. ambo rei, ambo damnandi sunt, et quae nupsit uiuo marito et qui duxit eam, cuius uiuit maritus. numquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis atque punitur, quam uir nulla eius praecedente fornicatione dimisit et, quia paucorum est continere, dimittendo conpulit nubere? cur non hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior coniugale uinculum rupit? nam qua ratione dicturus es eum rupisse uinculum coniugale, qui, licet sit moechus, non dimisit uxorem, et eum non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? ego autem dico in utroque manere hoc uinculum, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, siue continens siue moechus, et ideo moechari eam, quae dimissa nupserit, et moechari eum, qui dimissam duxerit, siue a moecho siue a continente dimissa sit, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit sed nunc de querellis incontinentium disputamus. quid enim uidetur iustius huius mulieris querella, quae dicit: dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est, non me continui. ne fornicarer nupsi; et dicor moecha quia nupsi? numquid propter huius quasi iustam querellam legem censebimus mutandam esse diuinam, ut istam non iudicemus adulteram? absit. sed respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa praecesserat. uerum dicis; nam peccatum mariti eius dominus expressit, ubi ait: qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis facit eam moechari. sed numquid ista ideo nubendo postea non peccauit, quia prius dimittendo ille peccauit? quid ergo ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut murmurans puniatur?