Latin
Book 2
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum!' Illi quippe infirmitati, hoc est incontinentiae uoluit apostolus subuenire honestate nuptiarum. non enim ait: si filios non habet, nubat, sed: si se non continet, nubat. filiorum quidem propagatione conpensatur, quod incontinentiae nubendo ceditur. nam utique incontinentia uitium est,- coniugium autem non est uitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud ueniale sit malum. cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non inlicite, miscebantur. erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est, quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit, et tempus continendi ab amplexu, quod nunc est. de quo tempore apostolus loquens ait: de cetero, fratres, tempus breue est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint. unde nunc certissime dicitur: quae potest capere, capiat; quae autem se non continet, nubat. tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio; nunc autem uinculum nuptiale incontinentiae subuenit uitio, ut ab eis, qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem coniugiorum fiat propagatio filiorum. cur ergo non dixit apostolus: si filios non habet, nubat? quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu non est necesse filios propagare. et quare dixit: si se non continet, nubat? utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. si ergo se continet, nec nubat nec generet; si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet aut turpius concumbendo non generet. quamquam hoc, quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite coniugati. inlicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur. ubi prolis conceptio deuitatur. quod faciebat Aunan filius Iudae, et occidit illum propter hoc deus. propagatio itaque filiorum ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum. ac per hoc qui propter incontinentiam coniunguntur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est propagationem filiorum. de incontinentibus quippe loquebatur apostolus, ubi ait: uolo igitur iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanan. cum itaque dicebat: uolo iuniores nubere, hoc utique monebat propter ruinam continentiae fulciendam. sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere conubii seruiendum, nuptiarum autem uel contemneretur uel neglegeretur bonum, continuo subiunxit: filios procreare, matres familias esse. qui uero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt. quam est nuptiarum bonum; hoc est generatio filiorum. unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur, quanto potius custodienda est, ut adulterium caueatur! cum enim dixisset apostolus: quodsi se non continet, nubat, melius est enim, inquit, nubere quam uri, non dixit 'melius est moechari quam uri'.