Latin
Book 2
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Hic enim, si parum quid loquamur adtendimus, multo grauiora dici possunt quam ipse dixisti. nam tu dum non uis esse adulteria, si aliae ducantur dimissis adulteris, hoc inuenisti: (quoniam si haec adulteria dixerimus. cogentur mariti occidere adulteras, quarum uita inpediuntur alteras ducere'. atque, ut hoc exaggerares. dixisti: 'non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur'. si ergo quispiam nolens credere esse adulterium. quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inueniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, uel insidiis, quibus potuerint, uel calumniis adpetere uel aliquibus ueris criminibus accusare et occidere, ut eis mortuis possint esse coniugia, quae uiuis fuerant adulteria, nonne id exaggerando tibi dicturus est: (non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas excluditur, sed etiam ingens malignitas et inpietas excitatur?' quandoquidem multo est leuius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. placetne tibi, ut propter hanc uanissimam inuidiam dominicae defensionem sententiae deseramus uel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium iudicari, etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a uiro alteri coniugetur, ne maritum eius, a quo dimissa est, conpellatur occidere, dum adulterium in conubium cupit uiri prioris morte conuertere? scio tibi hoc non placere, ut propter hanc uanissimam inuidiam lex Christi, cum uera inueniatur et sana, dura et inhumana dicatur. sic itaque non tibi debet uideri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera uiuente ducitur altera, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa extincta alteram ducere, si hoc ea uiuente non licet facere. quid? si enim et illud dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, siue diuturno languore laborantes et pati concubitum non ualentes siue pauperes siue steriles siue deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum, quia eas, quas perpeti nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo deuincti adulterio nec baptizari possint nec paenitendo sanari, numquid propterea, ne ista homicidiorum scelera perpetrentur, dicturi sumus non esse adulteria repudiatis. praeter causam fornicationis uxoribus sibi alteras copulare?