Latin
Book 2
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc uidelicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei uel potius inimici uerae fidei, credo, metuentes peccandi inpunitatem dari mulieribus suis, illud, quod de adulterae indulgentia dominus fecit, auferrent de codicibus suis, quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit: iam deinceps noli peccare, aut ideo non debuerit mulier a medico deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. neque enim quibus illud factum domini displicet, ipsi pudici sunt et eos seueros castitas facit; sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus dominus ait: qui sine peccato est uestrum, prior in eam lapidem iaciat. nisi quod illi conscientia territi recesserunt et temptare Christum atque adulteram persequi destiterunt, isti autem et aegroti medicum reprehendunt et in adulteras adulteri saeuiunt: quibus si diceretur, non quod illi audierunt: qui sine peccato est —quis enim sine peccato? —sed: qui sine isto peccato est, prior in illam lapidem mittat, tum uero forsitan cogitarent, qui indignabantur, quod adulteram non occiderant, quanta illis misericordia dei parceretur, ut adulteri uiuerent.