# De Conjugiis Adulterinis 2.9

Augustine, De Conjugiis Adulterinis, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.9

Sed respondes mihi: 'continenter uiuere paucorum est; et ideo qui fornicantes coniuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se periclitari uident, ut legem Christi non humanam, sed feralem pronuntient). o frater, quantum ad incontinentes pertinet, multas querellas habere possunt, quibus, ut dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. et tamen non propter illos euangelium Christi peruertere uel mutare debemus. te quippe sola illorum querella permoueret, qui coniuges causa fornicationis intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur, quoniam continere paucorum est atque ad id debent laude adhortari, non lege conpelli. itaque si dimissa adultera non ducitur altera, iustam querellam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. sed adtende, quam plura sint, ubi, si querellas incontinentium uelimus admittere, necesse nobis erit adulteria facienda permittere. quid? si enim aliquo diuturno et insanabili morbo corporis teneatur coniux, quo concubitus inpeditur? quid? si captiuitas uel uis aliqua separet, ita ut sciat uiuere maritus uxorem, cuius sibi copia denegatur, censesne admittenda incontinentium murmura et permittenda adulteria? quid in hoc ipso, unde interrogatus est dominus responditque fieri non debere, sed ad duritiam cordis illorum Moysen permisisse dari libellum repudii et quacumque causa dimittere coniugem? nonne lex Christi incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, iniuriosas, imperiosas, fastidiosas et ad reddendum debitum coniugale difficillimas repudio interposito abicere uolunt et alteras ducere? iam ergo quia istorum incontinentia legem Christi horruit, ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est?

---

Augustine, De Conjugiis Adulterinis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa036/stoa0040.stoa036.opp-lat1.xml.
