# De Consensu Evangelistarum 1.34

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.34

Sed quid ad nos? dicant se Iouem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui uiuificanti omnia, quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut uolunt. quid dicunt de Saturno? quem Saturnum colunt? nonne ille est, qui primus ab Olympo uenit arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis, qui genus indocile et dispersum montibus altis conposuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris? nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? nonne ipse Italis ostendit agriculturam, quod falce demonstrat? non, inquiunt; nam uideris, si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur, nos tamen Saturnum interpretamur 'uniuersum tempus', quod Graecum etiam uocabulum eius ostendit; uocatur enim Cronos, quod adspiratione addita etiam temporis nomen est, unde et Latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. quid iam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum fatentur maiorem deum suum et patrem ceterorum tempus esse. quid enim aliud indicant quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt?

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
