# De Consensu Evangelistarum 1.36

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.36

Romani tamen, qui non Saturno, sed Ioui Capitolium condiderunt, uel aliae nationes, quae Iouem praecipue supra ceteros deos colendum esse putauerunt, non hoc quod isti senserunt. qui secundum istam suam nouam opinionem et summas arces, si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent et mathematicos uel genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerent. quae opinio tantum contra illos in animis humanis praeualuit, ut nec nominare illum uelint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam timida superstitione, ut iam Carthaginienses paene uico suo nomen mutauerint 'uicum senis' crebrius quam 'uicum Saturni* appellantes.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
