# De Consensu Evangelistarum 1.41

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.41

Quia enim haec euertit nisi deus IsraheL? ipsi enim populo dictum est per diuinas uoces factas ad Moysen: audi Israhel, dominus deus tuus dominus unus est. non facies tibi idolum neque cuius quam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum. ut autem etiam euertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: non adorabis deos illorum, sed neque seruies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum. quis autem dicat Christum adque Christianos non pertinere ad Israhel, cum Israhel nepos fuerit Ab ahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israhel nepoti eius dictum est quod iam commemoraui: in semine tuo benedicentur omnes gentes? quod fieri iam uidemus in Christo, cum inde exorta sit illa uirgo, de qua propheta populi Israhel et dei Israhel cecinit dicens: ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. interpretatur autem Emmanuhel 'nobiscum deus). deus ergo Israhel. qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit euerti, qui per prophetam praedixit gentes ab extremo terrae dicturas: uere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas, ipse per Christi nomen et Christianorum fidem istarum omnium superstitionum euersionem iussit, promisit, exhibuit. frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a dis suis, hoc est demonibus, nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, uolunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua Christiani contra idola disputant easque omnes falsas religiones, ubi potuerint, eradicant.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
