# De Consensu Evangelistarum 1.43

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.43

Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam — non quidem totam, quia multi ex Israhelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius —, et humilaturus omnem superbum adque iniuriosum, ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem uel ipsius uel eorum qui credentes in eum gentibusque regnantes talia sacrilegia prohiberent.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
