Latin
1.47.1 to 1.47.12
Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.47.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse Christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri et simulacra confringi. deus enim Israhel, de quo praedictum est quod deus uniuersae terrae uocabitur, et deus uniuersae terrae iam uocatur, hoc per prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore impleuit. certe enim si iam deus Israhel deus uniuersae terrae uocatur, necesse est, ut fiat, quod iussit, quando qui iussit innotuit. quia uero per Christum et iri Christo innotuit, ut ecclesia eius per orbem diffunderetur et per ipsam deus Israhel uniuersae terrae uocaretur, paulo superius aput eundem prophetam legant qui uolunt, immo et a me commemoretur. neque enim ita longum est, ut oporteat praetermitti. dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi et corpore eius. cui caput est, id est ecclesia eius, cum appellatur tamquam sterilis, quae non pariebat. per multos enim annos ecclesia. quae futura erat in omnibus gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit nondum Christo adnuntiato per euangelistas eis, quibus non est adnuntiatus per prophetas, et dicitur plures filios desertae futuros quam eius, quae habet uirum, cum uiri nomine significata est lex uel rex, quem. accepit primus populus Israhel, nec acceperant gentes legem eo tempore, quo propheta loquebatur, neque rex Christianorum apparuerat adhuc, ei quibus tamen gentibus longe fertilior et numerosior sanctorum multitudo prouenit. ita ergo dicit Esaias incipiens ab humilitate Christi et se postea conuertens ad adloquendam ecclesiam usque ad eum uersum, quem commemorauimus, ubi ait: et qui eruit te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur: "Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus et exaltabitur et honorificabitur uehementer. "quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta uidebitur ab hominibus species tua et honor tuus ab hominibus.