# De Consensu Evangelistarum 1.47.13-36

Augustine, De Consensu Evangelistarum, 1.47.13 to 1.47.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.47.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.47.13

"ita enim mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum, quoniam quibus non est nuntiatum de illo uidebunt et qui non audierunt intellegent. 'Domine, quis credidit auditui nostro? et bracchium domini cui reuelatum est? 'nuntiauimus coram illo ut puer, ut radix in terra sitienti; non est species illi neque honor. et uidimus illum, et non habuit speciem neque decorem; 'sed uultus eius abiectus et deformis positio eius ab omnibus hominibus. homo in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et auertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est. *Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. et nos existimauimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. ipse autem uulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. eruditio pacis nostrae in eum, liuore eius sanati sumus. "omnes ut oues errauimus et dominus tradidit ilium pro peccatis nostris. et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os; ut ouis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est iudicium eius. generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra uita eius. ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. sepulturam ergo malos propter sepulturam eius et diuites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum in ore suo. dominus uult purgare illum de plaga. si dederitis uos ob delicta uestra animam uestram, uidebitis semen longissimae uitae. et uult dominus auferre a doloribus animam eius, "ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene seruientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. "propterea ipse hereditabit complures et fortium partietur spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimata est, et ipse peccata multorum sustineuit et propter iniquitates eorum traditus est.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
