Latin
1.47.37 to 1.47.46
Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.47.37-46
Unproofread scanNot analysed yet
'Delectare sterilia, quae non paris, exsulta et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. dixit enim dominus. 'dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige; non est, quod parcas. porrige longius funiculos et palos ualidos constitue. etiam adque etiam in dextram adque sinistram partem extende. semen enim tuum hereditabit gentes, et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. non est, quod metuas, praeualebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris. confusionem enim in perpetuum obliuisceris. ignominiae uiduitatis tuae non eris memor, 'quoniam ego sum dominus qui facio te, dominus nomen ei, et qui eruit te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur.