Latin
Book 1
Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.51
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutione per christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant ea reprehendentium quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum uero magnam laudem repperient temporum christianorum. quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam creatoris iniuriam? nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes paene ciuitates cadunt theatra, caueae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum, cadunt et fora uel moenia, in quibus demonia colebantur. unde enim cadunt nisi inopia rerum, quarum lasciuo et sacrilego usu constructa sunt? nonne Cicero eorum cum Roscium quendam laudaret histrionem, ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scaenam deberet intrare, ita uirum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere? quid aliud apertissime ostendens nisi illam scaenam esse tam turpem, ut tanto minus ibi homo esse debeat, quanto fuerit magis uir bonus? et tamen di eorum tali dedecore placabantur, quale a uiris bonis remouendum esse censebat. est etiam hinc eiusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam. in quibus ludis tanta exhiberi >turpitudo consueuit, ut in eorum conparatione ceteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis uiri boni prohibentur. quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior et habenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? quanto iam honestius in scaenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, di gentium offenduntur, apparet, quales sint qui talibus delectantur. si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. quapropter aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt, aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt, si tamen iam inueniunt uel quos frangant uel quos abscondant; Christianorum uero temporibus defectum rerum secundarum, quo in turpia et noxia diffluebant, blasphemando inputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur admoneant.