# De Consensu Evangelistarum 2.10

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.10

Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque uitam hominum ad nos regendos in temptatione laborantes uenientem regem Christum Mattheus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumerauit quadraginta homines. ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, deus de terra sua et de cognatione sua separauit Abraham, Christus uenit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret, quod promittebatur, ex qua esset gente uenturus. cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad Dauid generationes esse quattuordecim et a Dauid usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad natiuitatem Christi, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. ubi autem ordo a rectitudine flectitur adque, ut eat in diuersum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. et hoc ipsum etiam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium, tamquam ab Hierusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum et hinc adque hinc utrisque in se credentibus tamquam lapidem angularem futurum. haec tunc in figura praeparabat deus rebus in ueritate uenturis. nam et ipse Iechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur 'praeparatio dei'. sic ergo iam non quadraginta duae, quod faciunt ter quattuordecim, sed propter unum bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae uitae nostrae temporali adque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
