# De Consensu Evangelistarum 2.110

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.110

Sequitur Mattheus et dicit: tunc praecepit discisuis suis. ut nemini dicerent, quia ipse esset Iesus Christus. exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolyma et multa. pati a senioribus et scribis, et cetera usque ad illud ubi ait: non sapis ea quae dei sunt, sed ea quae hominum. haec eodem ordine subnectunt Marcus et Lucas; sed Lucas de Petro, quod passioni Christi contradixerit. tacet.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
