Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.113
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut Mattheus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos mouet, sed ratione reddita instruendi. dies enim quando enuntiamus dicentes 'post tot dies\\ aliquando non adnumeramus eum, in quo loquimur, et eum, quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos re uera plenos adque integros illud futurum est. hoc fecit Mattheus et Marcus. excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem. medios dies intuentes dixerunt post sex dies, quod ille adnumeratis finalibus, id est primo adque ultimo, dixit post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur.