# De Consensu Evangelistarum 2.116-118

Augustine, De Consensu Evangelistarum, 2.116 to 2.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.116

LVIII. Sequitur Mattheus et dicit: uet cum uenisset ad turbam. accessit ad eum homo genibus prouolutis ante eum dicens: domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur, et cetera usque ad illud ubi ait: hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. hoc et Marcus et Lucas eodem etiam ordine memorant sine ulla repugnantiae quaestione. LVIIII. Sequitur Mattheus dicens: conuersantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus: filius hominis tradendus est in manibus hominum. et occident eum. et tertio die resurget. et contristati sunt uehementer. hoc eodem ordine Marcus Lucasque commemorant. Sequitur Mattheus: et cum uenissent Capharnaum. accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: magister uester non soluet didragma ait: etiam, et cetera usque ad illud ubi ait: inuenies staterem, illum sumens da eis pro me et te. hoc solus iste commemorat, quo interposito eundem ordinem sequitur, in quo cum eo etiam Marcus et Lucas pariter ambulant.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
