Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.148
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo Mattheus ait: et praedicabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet consummatio, etiam Marcus eodem ordine ita commemorat: in omnes gentes primum oportet praedicari euangelium. non dixit: et tunc ueniet consummatio, sed hoc significat quod ait primum, id est et in omnes gentes primum oportet praedicari euangelium, quia illi de fine interrogauerant. cum ergo dicit primum in omnes gentes oportet praedicari euangelium, significat utique primum 'antequam ueniat consummatio.'