Latin
2.153.22 to 2.153.27
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.153.22-27
Unproofread scanNot analysed yet
secundum Marcum autem eodem Bethaniae conuiuio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso ita se ordo narrationis tenet: erat autem pascha et azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. dicebant enim: non in die festo, ne forte tumultus fieret populi. et ludas Scarioth, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum, et cetera. etiam hic inter illud quod dictum est: ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adiunximus: et ludas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit. haec diximus propter sex dies ante pascha, quod dixit Iohannes, cum in Bethania rem gestam narraret, et biduum ante pascha, quod Mattheus Marcusque dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania, quod Iohannes, commemorarent.