# De Consensu Evangelistarum 2.17.1-12

Augustine, De Consensu Evangelistarum, 2.17.1 to 2.17.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.1

Si quis autem nelit unam narrationem ex omnibus quae de Christi natiuitate et infantia uel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi autem generatio sic erat. fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. erant autem iusti ambo ante deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella. et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordinem uicis suae ante deum ante deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum domini, et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. apparuit autem illi angelus domini stans a dextris altaris incensi et Zacharias turbatus est uidens et timor inruit super eum. ait autem ad illum angelus: ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et uocabis nomen eiuslohannem: et erit. gaudium tibi et exultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram domino et uinum et siceram non bibet et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israhel conuertet ad dominum deum ipsorum et ipse praecedet ante illum in spiritu et uirtute Heliae, ut conuertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum parare domino plebem perfectam. et dixit Zacharias ad angelum: unde hoc sciam? ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis. et respondens angelus dixit ei: ego sum Gabrihel qui adsisto ante deum et missus sum loqui ad te et haec tibi euangelizare: et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti uerbis meis, quae implebuntur in tempore suo.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
