Latin
2.17.13 to 2.17.29
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.17.13-29
Unproofread scanNot analysed yet
et erat plebs expectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. egressus autem non poterat loqui ad illos et cognouerunt quod uisionem uidisset in templo. et ipse erat innuens illis et permansit mutus. et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: quia sic mihi fecit dominus in diebus, quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines. in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid. et nomen uirginis Maria. et ingressus angelus ad eam dixit: haue, gratia plena dominus tecum, benedicta tu inter mulieribus. quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. et ait angelus ei: ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam aput deum; ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum; hic erit magnus et filius altissimi uocabitur et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute, sua, et hic mensis est sextus illi quae uocabatur sterilis, quia non erit inpossibile aput deum omne uerbum. dixit autem Maria: ecce ancilla domini, fiat mihi secundum uerbum tuum. et discessit ab illa angelus. exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda et intrauit in domum Zachariae et salutauit Elisabeth.