Latin
2.17.64 to 2.17.79
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.17.64-79
Unproofread scanNot analysed yet
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israhel. factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur uniuersus orbis. haec descriptio prima facta est sub praeside Syriae Quirino. et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam ciuitatem. ascendit autem et Ioseph a Galilaea de ciuitate Nazareth in Iudaeam ciuitatem Dauid, quae uocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia Dauid, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies eius ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum inuoluit et reclinauit in praesepi, quia non erat eis locus in diuersorio. et pastores erant in regione eadem uigilantes et custodientes uigilias noctis super gregem suum. et ecce angelus domini stetit iuxta illos, et claritas dei circum fulsit illos, et timuerunt timore magno. et dixit illis angelus: nolite timere; ecce enim euangelizo uobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est uobis hodie saluator qui est Christus dominus in ciuitate Dauid. et hoc uobis signum: inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in praesepi. et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium deum et dicentium: gloria in altissimis deo et in terra pax in hominibus bonae uoluntatis. et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad inuicem: transeamus usque Bethleem et uideamus hoc uerbum, quod factum est, quod dominus ostendit nobis. et uenerunt festinantes et inuenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepi. uidentes autem cognouerunt de uerbo quod dictum erat illis de puero hoc. et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.