Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur ergo Mattheus et dicit: tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. uidens autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum uenientes ad baptismum suum dixit eis: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere ab ira futura? facite ergo fructum dignum paenitentiae et ne uelitis dicere intra uos: patrem habemus Abraham; dico enim uobis, quia potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me uenturus est fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni, cuius uentilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem conburet igni inextinguibili. haec omnia dicit et Lucas eadem paene uerba Iohannis expromens. et ubi aliquid uarium est in uerbis, ab eadem tamen sententia non receditur, uelut cum dicit Mattheus Iohannem dixisse et ne uelitis dicere intra uos: patrem habemus Abraham, ille autem et ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham, iste ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Iohannem de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae, quod Mattheus omisit, deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse ego quidem aqua baptizo uos, non dixit (in paenitentiam'. deinde Mattheus: qui autem, inquit, post me uenturus est fortior me est, ille uero: uenit autem, inquit, fortior me. item Mattheus: cuius non sum, inquit, dignus calciamenta portare, ille autem: cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamentorum eius. quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. nam post commemoratum habitum et uictum eius secutus ait: et praedicabat dicens: uenit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens soluere corrigiam calciamentorum eius. ego baptizaui uos aqua, ille uero baptizabit uos spiritu sancto. de calciamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens, de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit et igni, sed tantum spiritu sancto. sicut enim Mattheus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: ipse uos baptizabit in spiritu et igni, nisi quod Lucas non addidit sancto, sicut Mattheus dixit in spiritu sancto et igni. his tribus adtestatur Iohannes euangelista, cum dicit: Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: hic erat quem dixi: qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat. sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant, repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: hic erat quem dixi: qui post me uenit.