# De Consensu Evangelistarum 2.29

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.29

Quid ergo in his quae de narrationibus euangelistarum conlata proposui putandum est esse contrarium? an quod alius dixit cuius non sum dignus calciamenta portare, alii uero corrigiam calciamenti soluere? non enim uerbis aut uerborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa uidetur aliud esse calciamenta portare, aliud corrigiam calciamenti soluere. merito ergo quaeri potest, quid Iohannes dixerit non se dignum esse, utrum calciamenta portare an corrigiam calciamenti soluere. si enim alterum horum dixit, ille uerum uidetur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe uel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. omnem autem falsitatem abesse ab euangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliuiscendo. itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calciamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiam calciamenti soluere, quid aliud accipiendum recte existimaueris nisi Iohannem utrumque dixisse, siue aliud alio tempore siue contextim? potuit enim sic dicere cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere nec calciamenta portare', ut unus euangelistarum hinc aliud, alii uero aliud, omnes tamen uerum narrauerint. si autem nihil intendit Iohannes, cum de calciamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, siue de soluenda corrigia calciamentorum siue de portandis calciamentis, eandem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam uerbis suis per calciamentorum commemorationem eandem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem uoluntate non aberrauit. utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de conuenientia dicimus euangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, uoluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius uerba commemorat. ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid uelit qui loquitur.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
