Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Sequitur narrans Mattheus: cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilaeam. hoc et Marcus dicit, hoc et Lucas; sed Lucas de Iohanne tradito nihil hoc loco dicit. Iohannes autem euangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit Petrum et Andream mansisse cum illo uno die et tunc Petro nomen inpositum, cum antea Simon uocaretur. sequenti item die iam uolentem exire in Galilaeam inuenisse Philippum et ei dixisse. ut sequeretur eum. inde uentum est, ut etiam de Nathanahele narraret. die autem tertio in Galilaea constitutum fecisse illud in Cana de aquae in uinum conuersione miraculum. quae omnia ceteri euangelistae praetermiserunt id contexentes narrationibus suis, quod Iesus reuersus sit in Galilaeam. unde intellegitur fuisse interpositos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Iohanne. non est autem contrarium ei loco, ubi Mattheu narrat dominum dixisse Petro: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. neque enim hoc nomen tunc accepisse intellegendus est, sed tunc potius, quando ei Iohannes dictum esse commemorat: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, ut eum hoc nomine appellaret postea dominus dicens tu es Petrus. non enim ait 'tu uocaberis Petrus), sed tu es Petrus, quod ei iam dictum erat antea tu uocaberis.