Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.41
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeri autem potest, quomodo binos uocauerit de nauiculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrat Mattheus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum nauiculas impletas magna illa captura piscium sociosque Petri commemoret Iacobum et Iohannem filios Zebedaei uocatos ad adiuuandum, cura retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: noli timere, ex hoc iam homines eris capiens, simul eum tamen subductis ad terram nauibus secutos fuisse. unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a domino uocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem domini legimus eos esse piscatos. dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines; non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Mattheus et Marcus narrant, quando eos binos uocauit et ipse iussit. ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. tunc enim non subductis ad terram nauibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam uocantem ac iubentem, ut sequerentur. .