Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.43
Unproofread scanNot analysed yet
Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Mattheum in monte habuit dominus, uideamus, utrum ei ceteri euangelistae nihil aduersari uideantur. Marcus quippe non eum commemorauit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas dominus locis aliis repetiuit. reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. in hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Mattheus. namque idem Marcus ita sequitur: et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: si uis, potes me mundare, et cetera. de hoc leproso mundato talia conectit, ut ipse intellegatur, quem Mattheus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem dominus de monte descendit. sic enim ait Mattheus: cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. et ecce leprosus ueniens adorabat eum dicens: domine, si uis, potes me mundare, et cetera.