Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.49
Unproofread scanNot analysed yet
Iam ergo uideamus, utrum sibi de hoc seruo centurionis Mattheus Lucasque consentiant Mattheus enim dicit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus. cui uidetur repugnare quod ait Lucas: et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. at illi cum uenissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. Iesus autem ibat cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: domine, noli uexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo et sanabitur puer meus. si enim hoc ita gestum est, quomodo erit uerum quod Mattheus narrat accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Mattheum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perueniat illuc quo dicitur accessisse —unde etiam dicimus 'parum accessit' uel 'multum accessit* eo quo appetit peruenire —,uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem peruenit non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per conuenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra peruentionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire! non ergo absurde Mattheus etiam quod uulgo possit intellegi per alios facto accessu centurionis ad dominum conpendio dicere uoluit accessit ad eum centurio.